Reperio apud scriptores senatoresque eorundem
|
2.88.1
|
temporum Adgandestrii principis Chattorum lectas in se-
|
|
natu litteras, quibus mortem Arminii promittebat si
|
|
patrandae neci venenum mitteretur, responsumque esse
|
|
non fraude neque occultis, sed palam et armatum populum
|
5
|
Romanum hostis suos ulcisci. qua gloria aequabat se
|
|
Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum
|
|
regem vetuerant prodiderantque. ceterum Arminius ab-
|
|
scedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum ad-
|
|
fectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque
|
10
|
armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum ceci-
|
|
dit: liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia
|
|
populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissi-
|
|
mum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non
|
|
victus. septem et triginta annos vitae, duodecim potentiae
|
15
|
explevit, caniturque adhuc barbaras apud gentis, Graeco-
|
|
rum annalibus ignotus, qui sua tantum mirantur, Romanis
|
|
haud perinde celebris, dum vetera extollimus recentium
|
|
incuriosi.
|
|