| LIBER III | |
| Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina | 3.1.1 |
| Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam. | |
| illic paucos dies componendo animo insumit, violenta luctu | |
| et nescia tolerandi. interim adventu eius audito intimus | |
| quisque amicorum et plerique militares, ut quique sub | 5 |
| Germanico stipendia fecerant, multique etiam ignoti vicinis | |
| e municipiis, pars officium in principem rati, plures illos | |
| secuti, ruere ad oppidum Brundisium, quod naviganti celer- | |
| rimum fidissimumque adpulsu erat. atque ubi primum ex | |
| alto visa classis, complentur non modo portus et proxima | 10 |
| maris sed moenia ac tecta, quaque longissime prospectari | |
| poterat, maerentium turba et rogitantium inter se silen- | |
| tione an voce aliqua egredientem exciperent. neque satis | |
| constabat quid pro tempore foret, cum classis paulatim | |
| successit, non alacri, ut adsolet, remigio sed cunctis ad | 15 |
| tristitiam compositis. postquam duobus cum liberis, fera- | |
| lem urnam tenens, egressa navi defixit oculos, idem omnium | |
| gemitus; neque discerneres proximos alienos, virorum femi- | |
| narumve planctus, nisi quod comitatum Agrippinae longo | |
| maerore fessum obvii et recentes in dolore antibant. | 20 |