| Miserat duas praetorias cohortis Caesar, addito ut | 3.2.1 |
| magistratus Calabriae Apulique et Campani suprema erga | |
| memoriam filii sui munera fungerentur. igitur tribunorum | |
| centurionumque umeris cineres portabantur; praecedebant | |
| incompta signa, versi fasces; atque ubi colonias transgrede- | 5 |
| rentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem | |
| odores aliaque funerum sollemnia cremabant. etiam quo- | |
| rum diversa oppida, tamen obvii et victimas atque aras dis | |
| Manibus statuentes lacrimis et conclamationibus dolorem | |
| testabantur. Drusus Tarracinam progressus est cum Claudio | 10 |
| fratre liberisque Germanici, qui in urbe fuerant. consules | |
| M. Valerius et M. Aurelius (iam enim magistratum occe- | |
| perant) et senatus ac magna pars populi viam complevere, | |
| disiecti et ut cuique libitum flentes; aberat quippe adulatio, | |
| gnaris omnibus laetam Tiberio Germanici mortem male | 15 |
| dissimulari. |