| Tiberius atque Augusta publico abstinuere, inferius | 3.3.1 |
| maiestate sua rati si palam lamentarentur, an ne omnium | |
| oculis vultum eorum scrutantibus falsi intellegerentur. ma- | |
| trem Antoniam non apud auctores rerum, non diurna acto- | |
| rum scriptura reperio ullo insigni officio functam, cum super | 5 |
| Agrippinam et Drusum et Claudium ceteri quoque consan- | |
| guinei nominatim perscripti sint, seu valetudine praepedie- | |
| batur seu victus luctu animus magnitudinem mali perferre | |
| visu non toleravit. facilius crediderim Tiberio et Augusta, | |
| qui domo non excedebant, cohibitam, ut par maeror et | 10 |
| matris exemplo avia quoque et patruus attineri viderentur. |