| Gnarum id Tiberio fuit; utque premeret vulgi ser- | 3.6.1 |
| mones, monuit edicto multos inlustrium Romanorum ob | |
| rem publicam obisse, neminem tam flagranti desiderio | |
| celebratum. idque et sibi et cunctis egregium si modus | |
| adiceretur. non enim eadem decora principibus viris et im- | 5 |
| peratori populo quae modicis domibus aut civitatibus. | |
| convenisse recenti dolori luctum et ex maerore solacia; sed | |
| referendum iam animum ad firmitudinem, ut quondam | |
| divus Iulius amissa unica filia, ut divus Augustus ereptis | |
| nepotibus abstruserint tristitiam. nil opus vetustioribus ex- | 10 |
| emplis, quotiens populus Romanus cladis exercituum, interi- | |
| tum ducum, funditus amissas nobilis familias constanter | |
| tulerit. principes mortalis, rem publicam aeternam esse. | |
| proin repeterent sollemnia, et quia ludorum Megalesium | |
| spectaculum suberat, etiam voluptates resumerent. | 15 |