| Tum exuto iustitio reditum ad munia, et Drusus Illy- | 3.7.1 |
| ricos ad exercitus profectus est, erectis omnium animis | |
| petendae e Pisone ultionis et crebro questu, quod vagus | |
| interim per amoena Asiae atque Achaiae adroganti et sub- | |
| dola mora scelerum probationes subverteret. nam vulga- | 5 |
| tum erat missam, ut dixi, a Cn. Sentio famosam veneficiis | |
| Martinam subita morte Brundisii extinctam, venenumque | |
| nodo crinium eius occultatum nec ulla in corpore signa | |
| sumpti exitii reperta. |