| Piso Delmatico mari tramisso relictisque apud Anco- | 3.9.1 |
| nam navibus per Picenum ac mox Flaminiam viam adse- | |
| quitur legionem, quae e Pannonia in urbem, dein praesidio | |
| Africae ducebatur: eaque res agitata rumoribus ut in | |
| agmine atque itinere crebro se militibus ostentavisset. ab | 5 |
| Narnia, vitandae suspicionis an quia pavidis consilia in | |
| incerto sunt, Nare ac mox Tiberi devectus auxit vulgi iras, | |
| quia navem tumulo Caesarum adpulerat dieque et ripa | |
| frequenti, magno clientium agmine ipse, feminarum comi- | |
| tatu Plancina et vultu alacres incessere. fuit inter inrita- | 10 |
| menta invidiae domus foro imminens festa ornatu con- | |
| viviumque et epulae et celebritate loci nihil occultum. |