| Postera die Fulcinius Trio Pisonem apud consules | 3.10.1 |
| postulavit. contra Vitellius ac Veranius ceterique Germa- | |
| nicum comitati tendebant, nullas esse partis Trioni; neque | |
| se accusatores sed rerum indices et testis mandata Ger- | |
| manici perlaturos. ille dimissa eius causae delatione, ut | 5 |
| priorem vitam accusaret obtinuit, petitumque est a principe | |
| cognitionem exciperet. quod ne reus quidem abnuebat, | |
| studia populi et patrum metuens: contra Tiberium sper- | |
| nendis rumoribus validum et conscientiae matris innexum | |
| esse; veraque aut in deterius credita iudice ab uno facilius | 10 |
| discerni, odium et invidiam apud multos valere. haud | |
| fallebat Tiberium moles cognitionis quaque ipse fama dis- | |
| traheretur. igitur paucis familiarium adhibitis minas accu- | |
| santium et hinc preces audit integramque causam ad | |
| senatum remittit. | 15 |