| Audire me memini ex senioribus visum saepius inter | 3.16.1 |
| manus Pisonis libellum quem ipse non vulgaverit; sed | |
| amicos eius dictitavisse, litteras Tiberii et mandata in Ger- | |
| manicum contineri, ac destinatum promere apud patres | |
| principemque arguere, ni elusus a Seiano per vana pro- | 5 |
| missa foret; nec illum sponte extinctum verum immisso per- | |
| cussore. quorum neutrum adseveraverim: neque tamen | |
| occulere debui narratum ab iis qui nostram ad iuventam | |
| duraverunt. Caesar flexo in maestitiam ore suam invidiam | |
| tali morte quaesitam apud senatum . . . . . crebrisque interro- | 10 |
| gationibus exquirit qualem Piso diem supremum noctemque | |
| exegisset. atque illo pleraque sapienter quaedam incon- | |
| sultius respondente, recitat codicillos a Pisone in hunc | |
| ferme modum compositos: 'conspiratione inimicorum et | |
| invidia falsi criminis oppressus, quatenus veritati et inno- | 15 |
| centiae meae nusquam locus est, deos inmortalis testor | |
| vixisse me, Caesar, cum fide adversum te neque alia in | |
| matrem tuam pietate; vosque oro liberis meis consulatis, | |
| ex quibus Cn. Piso qualicumque fortunae meae non est | |
| adiunctus, cum omne hoc tempus in urbe egerit, M. Piso | 20 |
| repetere Syriam dehortatus est. atque utinam ego potius | |
| filio iuveni quam ille patri seni cessisset. eo impensius pre- | |
| cor ne meae pravitatis poenas innoxius luat. per quinque | |
| et quadraginta annorum obsequium, per collegium consu- | |
| latus quondam divo Augusto parenti tuo probatus et tibi | 25 |
| amicus nec quicquam post haec rogaturus salutem infelicis | |
| filii rogo.' de Plancina nihil addidit. |