| Post quae Tiberius adulescentem crimine civilis belli | 3.17.1 |
| purgavit, patris quippe iussa nec potuisse filium detrectare, | |
| simul nobilitatem domus, etiam ipsius quoquo modo meriti | |
| gravem casum miseratus. pro Plancina cum pudore et | |
| flagitio disseruit, matris preces obtendens, in quam optimi | 5 |
| cuiusque secreti questus magis ardescebant. id ergo fas | |
| aviae interfectricem nepotis adspicere, adloqui, eripere | |
| senatui. quod pro omnibus civibus leges obtineant uni | |
| Germanico non contigisse. Vitellii et Veranii voce defle- | |
| tum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Planci- | 10 |
| nam. proinde venena et artes tam feliciter expertas verteret | |
| in Agrippinam, in liberos eius, egregiamque aviam ac pa- | |
| truum sanguine miserrimae domus exsatiaret. biduum | |
| super hac imagine cognitionis absumptum, urgente Tiberio | |
| liberos Pisonis matrem uti tuerentur. et cum accusatores | 15 |
| ac testes certatim perorarent respondente nullo, miseratio | |
| quam invidia augebatur. primus sententiam rogatus Aure- | |
| lius Cotta consul (nam referente Caesare magistratus eo | |
| etiam munere fungebantur) nomen Pisonis radendum fastis | |
| censuit, partem bonorum publicandam, pars ut Cn. Pisoni | 20 |
| filio concederetur isque praenomen mutaret; M. Piso exuta | |
| dignitate et accepto quinquagies sestertio in decem annos | |
| relegaretur, concessa Plancinae incolumitate ob preces | |
| Augustae. |