| Quae postquam L. Apronio (nam Camillo successe- | 3.21.1 |
| rat) comperta, magis dedecore suorum quam gloria hostis | |
| anxius, raro ea tempestate et e vetere memoria facinore | |
| decumum quemque ignominiosae cohortis sorte ductos fusti | |
| necat. tantumque severitate profectum ut vexillum vete- | 5 |
| ranorum, non amplius quingenti numero, easdem Tacfari- | |
| natis copias praesidium cui Thala nomen adgressas fude- | |
| rint. quo proelio Rufus Helvius gregarius miles servati | |
| civis decus rettulit donatusque est ab Apronio torquibus et | |
| hasta. Caesar addidit civicam coronam, quod non eam | 10 |
| quoque Apronius iure proconsulis tribuisset questus magis | |
| quam offensus. sed Tacfarinas perculsis Numidis et ob- | |
| sidia aspernantibus spargit bellum, ubi instaretur cedens ac | |
| rursum in terga remeans. et dum ea ratio barbaro fuit, | |
| inritum fessumque Romanum impune ludificabatur: post- | 15 |
| quam deflexit ad maritimos locos, inligatus praeda stativis | |
| castris adhaerebat, missu patris Apronius Caesianus cum | |
| equite et cohortibus auxiliariis, quis velocissimos legionum | |
| addiderat, prosperam adversum Numidas pugnam facit | |
| pellitque in deserta. | 20 |