| At Romae Lepida, cui super Aemiliorum decus | 3.22.1 |
| L. Sulla et Cn. Pompeius proavi erant, defertur simulavisse | |
| partum ex P. Quirinio divite atque orbo. adiciebantur | |
| adulteria venena quaesitumque per Chaldaeos in domum | |
| Caesaris, defendente ream Manio Lepido fratre. Quirinius | 5 |
| post dictum repudium adhuc infensus quamvis infami ac | |
| nocenti miserationem addiderat. haud facile quis dispe- | |
| xerit illa in cognitione mentem principis: adeo vertit ac | |
| miscuit irae et clementiae signa. deprecatus primo sena- | |
| tum ne maiestatis crimina tractarentur, mox M. Servilium | 10 |
| e consularibus aliosque testis inlexit ad proferenda quae | |
| velut reicere voluerat. idemque servos Lepidae, cum mili- | |
| tari custodia haberentur, transtulit ad consules neque per | |
| tormenta interrogari passus est de iis quae ad domum suam | |
| pertinerent. exemit etiam Drusum consulem designatum | 15 |
| dicendae primo loco sententiae; quod alii civile rebantur, | |
| ne ceteris adsentiendi necessitas fieret, quidam ad saevitiam | |
| trahebant: neque enim cessurum nisi damnandi officio. |