| Vetustissimi mortalium, nulla adhuc mala libidine, | 3.26.1 |
| sine probro, scelere eoque sine poena aut coercitionibus | |
| agebant. neque praemiis opus erat cum honesta suopte | |
| ingenio peterentur; et ubi nihil contra morem cuperent, | |
| nihil per metum vetabantur. at postquam exui aequalitas | 5 |
| et pro modestia ac pudore ambitio et vis incedebat, pro- | |
| venere dominationes multosque apud populos aeternum | |
| mansere. quidam statim aut postquam regum pertaesum | |
| leges maluerunt. hae primo rudibus hominum animis sim- | |
| plices erant; maximeque fama celebravit Cretensium, quas | 10 |
| Minos, Spartanorum, quas Lycurgus, ac mox Atheniensibus | |
| quaesitiores iam et plures Solo perscripsit. nobis Romulus | |
| ut libitum imperitaverat: dein Numa religionibus et divino | |
| iure populum devinxit, repertaque quaedam a Tullo et | |
| Anco. sed praecipuus Servius Tullius sanctor legum fuit | 15 |
| quis etiam reges obtemperarent. |