| Pulso Tarquinio adversum patrum factiones multa | 3.27.1 |
| populus paravit tuendae libertatis et firmandae concordiae, | |
| creatique decemviri et accitis quae usquam egregia compo- | |
| sitae duodecim tabulae, finis aequi iuris. nam secutae | |
| leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen | 5 |
| dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pel- | |
| lendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt. hinc | |
| Gracchi et Saturnini turbatores plebis nec minor largitor | |
| nomine senatus Drusus; corrupti spe aut inlusi per inter- | |
| cessionem socii. ac ne bello quidem Italico, mox civili | 10 |
| omissum quin multa et diversa sciscerentur, donec L. Sulla | |
| dictator abolitis vel conversis prioribus, cum plura addi- | |
| disset, otium eius rei haud in longum paravit, statim tur- | |
| bidis Lepidi rogationibus neque multo post tribunis reddita | |
| licentia quoquo vellent populum agitandi. iamque non | 15 |
| modo in commune sed in singulos homines latae quae- | |
| stiones, et corruptissima re publica plurimae leges. |