| Tum Cn. Pompeius, tertium consul corrigendis mo- | 3.28.1 |
| ribus delectus et gravior remediis quam delicta erant | |
| suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis | |
| tuebatur armis amisit. exim continua per viginti annos | |
| discordia, non mos, non ius; deterrima quaeque impune | 5 |
| ac multa honesta exitio fuere. sexto demum consulatu | |
| Caesar Augustus, potentiae securus, quae triumviratu iusse- | |
| rat abolevit deditque iura quis pace et principe uteremur. | |
| acriora ex eo vincla, inditi custodes et lege Papia Poppaea | |
| praemiis inducti ut, si a privilegiis parentum cessaretur, | 10 |
| velut parens omnium populus vacantia teneret. sed altius | |
| penetrabant urbemque et Italiam et quod usquam civium | |
| corripuerant, multorumque excisi status. et terror omnibus | |
| intentabatur ni Tiberius statuendo remedio quinque consu- | |
| larium, quinque e praetoriis, totidem e cetero senatu sorte | 15 |
| duxisset apud quos exsoluti plerique legis nexus modicum | |
| in praesens levamentum fuere. |