| Per idem tempus Neronem e liberis Germanici iam | 3.29.1 |
| ingressum iuventam commendavit patribus, utque munere | |
| capessendi vigintiviratus solveretur et quinquennio maturius | |
| quam per leges quaesturam peteret non sine inrisu audien- | |
| tium postulavit. praetendebat sibi atque fratri decreta | 5 |
| eadem petente Augusto. sed neque tum fuisse dubita- | |
| verim qui eius modi preces occulti inluderent: ac tamen | |
| initia fastigii Caesaribus erant magisque in oculis vetus | |
| mos, et privignis cum vitrico levior necessitudo quam avo | |
| adversum nepotem. additur pontificatus et quo primum | 10 |
| die forum ingressus est congiarium plebi admodum laetae | |
| quod Germanici stirpem iam puberem aspiciebat. auctum | |
| dehinc gaudium nuptiis Neronis et Iuliae Drusi filiae. ut- | |
| que haec secundo rumore ita adversis animis acceptum | |
| quod filio Claudii socer Seianus destinaretur. polluisse | 15 |
| nobilitatem familiae videbatur suspectumque iam nimiae | |
| spei Seianum ultra extulisse. |