| Fine anni concessere vita insignes viri L. Volusius | 3.30.1 |
| et Sallustius Crispus. Volusio vetus familia neque tamen | |
| praeturam egressa: ipse consulatum intulit, censoria etiam | |
| potestate legendis equitum decuriis functus, opumque quis | |
| domus illa immensum viguit primus adcumulator. Crispum | 5 |
| equestri ortum loco C. Sallustius, rerum Romanarum floren- | |
| tissimus auctor, sororis nepotem in nomen adscivit. atque | |
| ille, quamquam prompto ad capessendos honores aditu, | |
| Maecenatem aemulatus sine dignitate senatoria multos | |
| triumphalium consulariumque potentia antiit, diversus a | 10 |
| veterum instituto per cultum et munditias copiaque et afflu- | |
| entia luxu propior. suberat tamen vigor animi ingentibus | |
| negotiis par, eo acrior quo somnum et inertiam magis osten- | |
| tabat. igitur incolumi Maecenate proximus, mox praecipuus, | |
| cui secreta imperatorum inniterentur, et interficiendi Po- | 15 |
| stumi Agrippae conscius, aetate provecta speciem magis in | |
| amicitia principis quam vim tenuit. idque et Maecenati | |
| acciderat, fato potentiae raro sempiternae, an satias capit aut | |
| illos cum omnia tribuerunt aut hos cum iam nihil reliquum | |
| est quod cupiant. | 20 |