| Sequitur Tiberi quartus, Drusi secundus consulatus, | 3.31.1 |
| patris atque filii collegio insignis. nam triennio ante Ger- | |
| manici cum Tiberio idem honor neque patruo laetus neque | |
| natura tam conexus fuerat. eius anni principio Tiberius | |
| quasi firmandae valetudini in Campaniam concessit, longam | 5 |
| et continuam absentiam paulatim meditans, sive ut amoto | |
| patre Drusus munia consulatus solus impleret. ac forte | |
| parva res magnum ad certamen progressa praebuit iuveni | |
| materiem apiscendi favoris. Domitius Corbulo praetura | |
| functus de L. Sulla nobili iuvene questus est apud senatum | 10 |
| quod sibi inter spectacula gladiatorum loco non decessisset. | |
| pro Corbulone aetas, patrius mos, studia seniorum erant: | |
| contra Mamercus Scaurus et L. Arruntius aliique Sullae | |
| propinqui nitebantur. certabantque orationibus et memo- | |
| rabantur exempla maiorum qui iuventutis inreverentiam | 15 |
| gravibus decretis notavissent, donec Drusus apta tempe- | |
| randis animis disseruit; et satisfactum Corbuloni per Ma- | |
| mercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum <ea> | |
| aetate uberrimus erat. idem Corbulo plurima per Italiam | |
| itinera fraude mancipum et incuria magistratuum interrupta | 20 |
| et impervia clamitando, executionem eius negotii libens | |
| suscepit; quod haud perinde publice usui habitum quam | |
| exitiosum multis quorum in pecuniam atque famam damna- | |
| tionibus et hasta saeviebat. |