| Inter quae Severus Caecina censuit ne quem magi- | 3.33.1 |
| stratum cui provincia obvenisset uxor comitaretur, multum | |
| ante repetito concordem sibi coniugem et sex partus enixam, | |
| seque quae in publicum statueret domi servavisse, cohibita | |
| intra Italiam, quamquam ipse pluris per provincias quadra- | 5 |
| ginta stipendia explevisset. haud enim frustra placitum | |
| olim ne feminae in socios aut gentis externas traherentur: | |
| inesse mulierum comitatui quae pacem luxu, bellum for- | |
| midine morentur et Romanum agmen ad similitudinem | |
| barbari incessus convertant. non imbecillum tantum et | 10 |
| imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum, | |
| ambitiosum, potestatis avidum; incedere inter milites, ha- | |
| bere ad manum centuriones; praesedisse nuper feminam | |
| exercitio cohortium, decursu legionum. cogitarent ipsi | |
| quotiens repetundarum aliqui arguerentur plura uxoribus | 15 |
| obiectari: his statim adhaerescere deterrimum quemque | |
| provincialium, ab his negotia suscipi, transigi; duorum | |
| egressus coli, duo esse praetoria, pervicacibus magis et | |
| impotentibus mulierum iussis quae Oppiis quondam aliis- | |
| que legibus constrictae nunc vinclis exolutis domos, fora, | 20 |
| iam et exercitus regerent. |