| Paucorum haec adsensu audita: plures obturbabant | 3.34.1 |
| neque relatum de negotio neque Caecinam dignum tantae | |
| rei censorem. mox Valerius Messalinus, cui parens Mes- | |
| sala ineratque imago paternae facundiae, respondit multa | |
| duritiae veterum <in> melius et laetius mutata; neque enim, | 5 |
| ut olim, obsideri urbem bellis aut provincias hostilis esse. | |
| et pauca feminarum necessitatibus concedi quae ne con- | |
| iugum quidem penatis, adeo socios non onerent; cetera | |
| promisca cum marito nec ullum in eo pacis impedimen- | |
| tum. bella plane accinctis obeunda: sed revertentibus post | 10 |
| laborem quod honestius quam uxorium levamentum? at | |
| quasdam in ambitionem aut avaritiam prolapsas. quid? | |
| ipsorum magistratuum nonne plerosque variis libidinibus | |
| obnoxios? non tamen ideo neminem in provinciam mitti. | |
| corruptos saepe pravitatibus uxorum maritos: num ergo | 15 |
| omnis caelibes integros? placuisse quondam Oppias leges, | |
| sic temporibus rei publicae postulantibus: remissum ali- | |
| quid postea et mitigatum, quia expedierit. frustra nostram | |
| ignaviam alia ad vocabula transferri: nam viri in eo culpam | |
| si femina modum excedat. porro ob unius aut alterius | 20 |
| imbecillum animum male eripi maritis consortia rerum se- | |
| cundarum adversarumque. simul sexum natura invalidum | |
| deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis. vix prae- | |
| senti custodia manere inlaesa coniugia: quid fore si per | |
| pluris annos in modum discidii oblitterentur? sic obviam | 25 |
| irent iis quae alibi peccarentur ut flagitiorum urbis memi- | |
| nissent. addidit pauca Drusus de matrimonio suo; nam | |
| principibus adeunda saepius longinqua imperii. quoties | |
| divum Augustum in Occidentem atque Orientem meavisse | |
| comite Livia! se quoque in Illyricum profectum et, si ita | 30 |
| conducat, alias ad gentis iturum, haud semper aequo animo | |
| si ab uxore carissima et tot communium liberorum parente | |
| divelleretur. sic Caecinae sententia elusa. |