| Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant. | 3.38.1 |
| et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae | |
| postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum | |
| omnium accusationum complementum erat. Caesar Anti- | |
| stium Veterem e primoribus Macedoniae, absolutum adul- | 5 |
| terii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam re- | |
| traxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum, | |
| qua tempestate Cotye [fratre] interfecto bellum adversus nos | |
| volverat. igitur aqua et igni interdictum reo, adpositumque | |
| ut teneretur insula neque Macedoniae neque Thraeciae oppor- | 10 |
| tuna. nam Thraecia diviso imperio in Rhoemetalcen et libe- | |
| ros Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus, | |
| insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen | |
| quam Trebellenum incusans popularium iniurias inultas | |
| sinere. Coelaletae Odrusaeque et Dii, validae nationes, | 15 |
| arma cepere, ducibus diversis et paribus inter se per igno- | |
| bilitatem; quae causa fuit ne in bellum atrox coalescerent. | |
| pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediun- | |
| tur ut remotos populos concirent; plurimi ac maxime com- | |
| positi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo | 20 |
| sitam, circumsidunt. |