| Quae ubi cognita P. Vellaeo (is proximum exerci- | 3.39.1 |
| tum praesidebat), alarios equites ac levis cohortium mittit | |
| in eos qui praedabundi aut adsumendis auxiliis vagabantur, | |
| ipse robur peditum ad exolvendum obsidium ducit. simul- | |
| que cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissen- | 5 |
| sione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et | |
| adventu legionis. neque aciem aut proelium dici decuerit in | |
| quo semermi ac palantes trucidati sunt sine nostro sanguine. |