| Eodem anno Galliarum civitates ob magnitudinem | 3.40.1 |
| aeris alieni rebellionem coeptavere, cuius extimulator acer- | |
| rimus inter Treviros Iulius Florus, apud Aeduos Iulius | |
| Sacrovir. nobilitas ambobus et maiorum bona facta eoque | |
| Romana civitas olim data, cum id rarum nec nisi virtuti | 5 |
| pretium esset. ii secretis conloquiis, ferocissimo quoque | |
| adsumpto aut quibus ob egestatem ac metum ex flagitiis | |
| maxima peccandi necessitudo, componunt Florus Belgas, | |
| Sacrovir propiores Gallos concire. igitur per conciliabula | |
| et coetus seditiosa disserebant de continuatione tributorum, | 10 |
| gravitate faenoris, saevitia ac superbia praesidentium, et dis- | |
| cordare militem audito Germanici exitio. egregium resu- | |
| mendae libertati tempus, si ipsi florentes quam inops Italia, | |
| quam inbellis urbana plebes, nihil validum in exercitibus nisi | |
| quod externum, cogitarent. | 15 |