| Haud ferme ulla civitas intacta seminibus eius motus | 3.41.1 |
| fuit: sed erupere primi Andecavi ac Turoni. quorum Ande- | |
| cavos Acilius Aviola legatus excita cohorte quae Lugduni | |
| praesidium agitabat coercuit. Turoni legionario milite quem | |
| Visellius Varro inferioris Germaniae legatus miserat oppressi | 5 |
| eodem Aviola duce et quibusdam Galliarum primoribus, qui | |
| tulere auxilium quo dissimularent defectionem magisque in | |
| tempore efferrent. spectatus et Sacrovir intecto capite pu- | |
| gnam pro Romanis ciens ostentandae, ut ferebat, virtutis: sed | |
| captivi ne incesseretur telis adgnoscendum se praebuisse | 10 |
| arguebant. consultus super eo Tiberius aspernatus est in- | |
| dicium aluitque dubitatione bellum. |