Non enim Tiberius, non accusatores fatiscebant. 3.38.1
et Ancharius Priscus Caesium Cordum pro consule Cretae
postulaverat repetundis, addito maiestatis crimine, quod tum
omnium accusationum complementum erat. Caesar Anti-
stium Veterem e primoribus Macedoniae, absolutum adul- 5
terii, increpitis iudicibus ad dicendam maiestatis causam re-
traxit, ut turbidum et Rhescuporidis consiliis permixtum,
qua tempestate Cotye [fratre] interfecto bellum adversus nos
volverat. igitur aqua et igni interdictum reo, adpositumque
ut teneretur insula neque Macedoniae neque Thraeciae oppor- 10
tuna. nam Thraecia diviso imperio in Rhoemetalcen et libe-
ros Cotyis, quis ob infantiam tutor erat Trebellenus Rufus,
insolentia nostri discors agebat neque minus Rhoemetalcen
quam Trebellenum incusans popularium iniurias inultas
sinere. Coelaletae Odrusaeque et Dii, validae nationes, 15
arma cepere, ducibus diversis et paribus inter se per igno-
bilitatem; quae causa fuit ne in bellum atrox coalescerent.
pars turbant praesentia, alii montem Haemum transgrediun-
tur ut remotos populos concirent; plurimi ac maxime com-
positi regem urbemque Philippopolim, a Macedone Philippo 20
sitam, circumsidunt.