| Flagrantior inde vis, plures seditioni duces. et Vibu- | 1.22.1 |
| lenus quidam gregarius miles, ante tribunal Blaesi adlevatus | |
| circumstantium umeris, apud turbatos et quid pararet | |
| intentos 'vos quidem' inquit 'his innocentibus et miser- | |
| rimis lucem et spiritum reddidistis: sed quis fratri meo | 5 |
| vitam, quis fratrem mihi reddit? quem missum ad vos a | |
| Germanico exercitu de communibus commodis nocte pro- | |
| xima iugulavit per gladiatores suos, quos in exitium militum | |
| habet atque armat. responde, Blaese, ubi cadaver abieceris: | |
| ne hostes quidem sepultura invident. cum osculis, cum | 10 |
| lacrimis dolorem meum implevero, me quoque trucidari | |
| iube, dum interfectos nullum ob scelus sed quia utilitati | |
| legionum consulebamus hi sepeliant.' |