| Incendebat haec fletu et pectus atque os manibus | 1.23.1 |
| verberans. mox disiectis quorum per umeros sustinebatur, | |
| praeceps et singulorum pedibus advolutus tantum conster- | |
| nationis invidiaeque concivit, ut pars militum gladiatores, | |
| qui e servitio Blaesi erant, pars ceteram eiusdem familiam | 5 |
| vincirent, alii ad quaerendum corpus effunderentur. ac ni | |
| propere neque corpus ullum reperiri, et servos adhibitis | |
| cruciatibus abnuere caedem, neque illi fuisse umquam | |
| fratrem pernotuisset, haud multum ab exitio legati aberant. | |
| tribunos tamen ac praefectum castrorum extrusere, sarcinae | 10 |
| fugientium direptae, et centurio Lucilius interficitur cui | |
| militaribus facetiis vocabulum 'cedo alteram' indiderant, | |
| quia fracta vite in tergo militis alteram clara voce ac rursus | |
| aliam poscebat. ceteros latebrae texere, uno retento Cle- | |
| mente Iulio qui perferendis militum mandatis habebatur | 15 |
| idoneus ob promptum ingenium. quin ipsae inter se | |
| legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum | |
| centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, | |
| quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adver- | |
| sum aspernantis minas interiecisset. | 20 |