| Non diu haec nec apud laetos: etenim propinquabat | 3.46.1 |
| legionum acies, inconditique ac militiae nescii oppidani ne- | |
| que oculis neque auribus satis competebant. contra Silius, | |
| etsi praesumpta spes hortandi causas exemerat, clamitabat | |
| tamen pudendum ipsis quod Germaniarum victores adversum | 5 |
| Gallos tamquam in hostem ducerentur. 'una nuper cohors | |
| rebellem Turonum, una ala Trevirum, paucae huius ipsius | |
| exercitus turmae profligavere Sequanos. quanto pecunia | |
| dites et voluptatibus opulentos tanto magis imbellis Aeduos | |
| evincite et fugientibus consulite.' ingens ad ea clamor et cir- | 10 |
| cumfudit eques frontemque pedites invasere, nec cunctatum | |
| apud latera. paulum morae attulere ferrati, restantibus lam- | |
| minis adversum pila et gladios; set miles correptis securibus | |
| et dolabris, ut si murum perrumperet, caedere tegmina et | |
| corpora; quidam trudibus aut furcis inertem molem proster- | 15 |
| nere, iacentesque nullo ad resurgendum nisu quasi exanimes | |
| linquebantur. Sacrovir primo Augustodunum, dein metu de- | |
| ditionis in villam propinquam cum fidissimis pergit. illic sua | |
| manu, reliqui mutuis ictibus occidere: incensa super villa | |
| omnis cremavit. | 20 |