| Tum demum Tiberius ortum patratumque bellum se- | 3.47.1 |
| natu scripsit; neque dempsit aut addidit vero, sed fide ac | |
| virtute legatos, se consiliis superfuisse. simul causas cur | |
| non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, | |
| magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, | 5 |
| si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia | |
| regimen. nunc quia non metu ducatur iturum ut prae- | |
| sentia spectaret componeretque. decrevere patres vota pro | |
| reditu eius supplicationesque et alia decora. solus Dolabella | |
| Cornelius dum antire ceteros parat absurdam in adulatio- | 10 |
| nem progressus, censuit ut ovans e Campania urbem introiret. | |
| igitur secutae Caesaris litterae quibus se non tam vacuum | |
| gloria praedicabat ut post ferocissimas gentis perdomitas, | |
| tot receptos in iuventa aut spretos triumphos, iam senior | |
| peregrinationis suburbanae inane praemium peteret. | 15 |