| Sub idem tempus ut mors Sulpicii Quirini publicis | 3.48.1 |
| exequiis frequentaretur petivit a senatu. nihil ad veterem | |
| et patriciam Sulpiciorum familiam Quirinius pertinuit, ortus | |
| apud municipium Lanuvium: sed impiger militiae et acribus | |
| ministeriis consulatum sub divo Augusto, mox expugnatis | 5 |
| per Ciliciam Homonadensium castellis insignia triumphi | |
| adeptus, datusque rector G. Caesari Armeniam optinenti. | |
| Tiberium quoque Rhodi agentem coluerat: quod tunc pate- | |
| fecit in senatu, laudatis in se officiis et incusato M. Lollio, | |
| quem auctorem Gaio Caesari pravitatis et discordiarum | 10 |
| arguebat. sed ceteris haud laeta memoria Quirini erat ob | |
| intenta, ut memoravi, Lepidae pericula sordidamque et | |
| praepotentem senectam. |