| Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post | 3.49.1 |
| celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia | |
| donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso | |
| composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulga- | |
| retur. id Clutorius in domo P. Petronii socru eius Vitellia | 5 |
| coram multisque inlustribus feminis per vaniloquentiam le- | |
| gerat. ut delator extitit, ceteris ad dicendum testimonium | |
| exterritis, sola Vitellia nihil se audivisse adseveravit. sed | |
| arguentibus ad perniciem plus fidei fuit, sententiaque | |
| Haterii Agrippae consulis designati indictum reo ultimum | 10 |
| supplicium. |