| Contra M'. Lepidus in hunc modum exorsus est: 'si, | 3.50.1 |
| patres conscripti, unum id spectamus, quam nefaria voce | |
| Clutorius Priscus mentem suam et auris hominum polluerit, | |
| neque carcer neque laqueus, ne serviles quidem cruciatus | |
| in eum suffecerint. sin flagitia et facinora sine modo sunt, | 5 |
| suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et | |
| vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a male- | |
| ficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic de- | |
| lictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non | |
| paeniteat. saepe audivi principem nostrum conquerentem | 10 |
| si quis sumpta morte misericordiam eius praevenisset. vita | |
| Clutorii in integro est, qui neque servatus in periculum rei | |
| publicae neque interfectus in exemplum ibit. studia illi ut | |
| plena vaecordiae, ita inania et fluxa sunt; nec quicquam | |
| grave ac serium ex eo metuas qui suorum ipse flagitiorum | 15 |
| proditor non virorum animis sed muliercularum adrepit. | |
| cedat tamen urbe et bonis amissis aqua et igni arceatur: | |
| quod perinde censeo ac si lege maiestatis teneretur.' |