| C. Sulpicius D. Haterius consules sequuntur, in- | 3.52.1 |
| turbidus externis rebus annus, domi suspecta severitate | |
| adversum luxum qui immensum proruperat ad cuncta quis | |
| pecunia prodigitur. sed alia sumptuum quamvis graviora | |
| dissimulatis plerumque pretiis occultabantur; ventris et | 5 |
| ganeae paratus adsiduis sermonibus vulgati fecerant curam | |
| ne princeps antiquae parsimoniae durius adverteret. nam | |
| incipiente C. Bibulo ceteri quoque aediles disseruerant, | |
| sperni sumptuariam legem vetitaque utensilium pretia augeri | |
| in dies nec mediocribus remediis sisti posse, et consulti | 10 |
| patres integrum id negotium ad principem distulerant. sed | |
| Tiberius saepe apud se pensitato an coerceri tam profusae | |
| cupidines possent, num coercitio plus damni in rem publicam | |
| ferret, quam indecorum adtrectare quod non obtineret vel | |
| retentum ignominiam et infamiam virorum inlustrium po- | 15 |
| sceret, postremo litteras ad senatum composuit quarum | |
| sententia in hunc modum fuit. |