| 'Ceteris forsitan in rebus, patres conscripti, magis | 3.53.1 |
| expediat me coram interrogari et dicere quid e re publica | |
| censeam: in hac relatione subtrahi oculos meos melius fuit, | |
| ne, denotantibus vobis ora ac metum singulorum qui pu- | |
| dendi luxus arguerentur, ipse etiam viderem eos ac velut | 5 |
| deprenderem. quod si mecum ante viri strenui, aediles, | |
| consilium habuissent, nescio an suasurus fuerim omittere | |
| potius praevalida et adulta vitia quam hoc adsequi, ut | |
| palam fieret quibus flagitiis impares essemus. sed illi | |
| quidem officio functi sunt, ut ceteros quoque magistratus | 10 |
| sua munia implere velim: mihi autem neque honestum | |
| silere neque proloqui expeditum, quia non aedilis aut prae- | |
| toris aut consulis partis sustineo. maius aliquid et excelsius | |
| a principe postulatur; et cum recte factorum sibi quisque | |
| gratiam trahant, unius invidia ab omnibus peccatur. quid | 15 |
| enim primum prohibere et priscum ad morem recidere | |
| adgrediar? villarumne infinita spatia? familiarum numerum | |
| et nationes? argenti et auri pondus? aeris tabularumque | |
| miracula? promiscas viris et feminis vestis atque illa | |
| feminarum propria, quis lapidum causa pecuniae nostrae | 20 |
| ad externas aut hostilis gentis transferuntur? |