| 'Nec ignoro in conviviis et circulis incusari ista et | 3.54.1 |
| modum posci: set si quis legem sanciat, poenas indicat, | |
| idem illi civitatem verti, splendidissimo cuique exitium | |
| parari, neminem criminis expertem clamitabunt. atqui ne | |
| corporis quidem morbos veteres et diu auctos nisi per dura | 5 |
| et aspera coerceas: corruptus simul et corruptor, aeger et | |
| flagrans animus haud levioribus remediis restinguendus est | |
| quam libidinibus ardescit. tot a maioribus repertae leges, | |
| tot quas divus Augustus tulit, illae oblivione, hae, quod | |
| flagitiosius est, contemptu abolitae securiorem luxum fecere. | 10 |
| nam si velis quod nondum vetitum est, timeas ne vetere: | |
| at si prohibita impune transcenderis, neque metus ultra | |
| neque pudor est. cur ergo olim parsimonia pollebat? quia | |
| sibi quisque moderabatur, quia unius urbis cives eramus; | |
| ne inritamenta quidem eadem intra Italiam dominantibus. | 15 |
| externis victoriis aliena, civilibus etiam nostra consumere | |
| didicimus. quantulum istud est de quo aediles admonent! | |
| quam, si cetera respicias, in levi habendum! at hercule | |
| nemo refert quod Italia externae opis indiget, quod vita | |
| populi Romani per incerta maris et tempestatum cotidie | 20 |
| volvitur. ac nisi provinciarum copiae et dominis et servitiis | |
| et agris subvenerint, nostra nos scilicet nemora nostraeque | |
| villae tuebuntur. hanc, patres conscripti, curam sustinet | |
| princeps; haec omissa funditus rem publicam trahet. re- | |
| liquis intra animum medendum est: nos pudor, pauperes | 25 |
| necessitas, divites satias in melius mutet. aut si quis ex | |
| magistratibus tantam industriam ac severitatem pollicetur | |
| ut ire obviam queat, hunc ego et laudo et exonerari laborum | |
| meorum partem fateor: sin accusare vitia volunt, dein, cum | |
| gloriam eius rei adepti sunt, simultates faciunt ac mihi | 30 |
| relinquunt, credite, patres conscripti, me quoque non esse | |
| offensionum avidum; quas cum gravis et plerumque iniquas | |
| pro re publica suscipiam, inanis et inritas neque mihi aut | |
| vobis usui futuras iure deprecor.' |