| Auditis Caesaris litteris remissa aedilibus talis cura; | 3.55.1 |
| luxusque mensae a fine Actiaci belli ad ea arma quis | |
| Servius Galba rerum adeptus est per annos centum pro- | |
| fusis sumptibus exerciti paulatim exolevere. causas eius | |
| mutationis quaerere libet. dites olim familiae nobilium | 5 |
| aut claritudine insignes studio magnificentiae prolabebantur. | |
| nam etiam tum plebem socios regna colere et coli licitum; | |
| ut quisque opibus domo paratu speciosus per nomen et | |
| clientelas inlustrior habebatur. postquam caedibus saevi- | |
| tum et magnitudo famae exitio erat, ceteri ad sapientiora | 10 |
| convertere. simul novi homines e municipiis et coloniis | |
| atque etiam provinciis in senatum crebro adsumpti do- | |
| mesticam parsimoniam intulerunt, et quamquam fortuna | |
| vel industria plerique pecuniosam ad senectam pervenirent, | |
| mansit tamen prior animus. sed praecipuus adstricti moris | 15 |
| auctor Vespasianus fuit, antiquo ipse cultu victuque. ob- | |
| sequium inde in principem et aemulandi amor validior | |
| quam poena ex legibus et metus. nisi forte rebus cunctis | |
| inest quidam velut orbis, ut quem ad modum temporum | |
| vices ita morum vertantur; nec omnia apud priores meliora, | 20 |
| sed nostra quoque aetas multa laudis et artium imitanda | |
| posteris tulit. verum haec nobis <in> maiores certamina ex | |
| honesto maneant. |