| Tiberius, fama moderationis parta quod ingruentis | 3.56.1 |
| accusatores represserat, mittit litteras ad senatum quis | |
| potestatem tribuniciam Druso petebat. id summi fastigii | |
| vocabulum Augustus repperit, ne regis aut dictatoris nomen | |
| adsumeret ac tamen appellatione aliqua cetera imperia | 5 |
| praemineret. Marcum deinde Agrippam socium eius po- | |
| testatis, quo defuncto Tiberium Neronem delegit ne suc- | |
| cessor in incerto foret. sic cohiberi pravas aliorum spes | |
| rebatur; simul modestiae Neronis et suae magnitudini | |
| fidebat. quo tunc exemplo Tiberius Drusum summae rei | 10 |
| admovit, cum incolumi Germanico integrum inter duos | |
| iudicium tenuisset. sed principio litterarum veneratus deos | |
| ut consilia sua rei publicae prosperarent, modica de moribus | |
| adulescentis neque in falsum aucta rettulit. esse illi con- | |
| iugem et tres liberos eamque aetatem qua ipse quondam | 15 |
| a divo Augusto ad capessendum hoc munus vocatus sit. | |
| neque nunc propere sed per octo annos capto experimento, | |
| compressis seditionibus, compositis bellis, triumphalem et | |
| bis consulem noti laboris participem sumi. |