| Praeceperant animis orationem patres quo quaesitior | 3.57.1 |
| adulatio fuit. nec tamen repertum nisi ut effigies principum, | |
| aras deum, templa et arcus aliaque solita censerent, nisi | |
| quod M. Silanus ex contumelia consulatus honorem prin- | |
| cipibus petivit dixitque pro sententia ut publicis privatisve | 5 |
| monimentis ad memoriam temporum non consulum nomina | |
| praescriberentur, sed eorum qui tribuniciam potestatem | |
| gererent. at Q. Haterius cum eius diei senatus consulta | |
| aureis litteris figenda in curia censuisset deridiculo fuit | |
| senex foedissimae adulationis tantum infamia usurus. | 10 |