| Inter quae provincia Africa Iunio Blaeso prorogata, | 3.58.1 |
| Servius Maluginensis flamen Dialis ut Asiam sorte haberet | |
| postulavit, frustra vulgatum dictitans non licere Dialibus | |
| egredi Italia neque aliud ius suum quam Martialium Quiri- | |
| naliumque flaminum: porro, si hi duxissent provincias, cur | 5 |
| Dialibus id vetitum? nulla de eo populi scita, non in | |
| libris caerimoniarum reperiri. saepe pontifices Dialia sacra | |
| fecisse si flamen valetudine aut munere publico impedi- | |
| retur. quinque et septuaginta annis post Cornelii Merulae | |
| caedem neminem suffectum neque tamen cessavisse reli- | 10 |
| giones. quod si per tot annos possit non creari nullo | |
| sacrorum damno, quanto facilius afuturum ad unius anni | |
| proconsulare imperium? privatis olim simultatibus effectum | |
| ut a pontificibus maximis ire in provincias prohiberentur: | |
| nunc deum munere summum pontificum etiam summum | 15 |
| hominum esse, non aemulationi, non odio aut privatis adfe- | |
| ctionibus obnoxium. |