| Adversus quae cum augur Lentulus aliique varie | 3.59.1 |
| dissererent, eo decursum est ut pontificis maximi senten- | |
| tiam opperirentur. Tiberius dilata notione de iure flaminis | |
| decretas ob tribuniciam Drusi potestatem caerimonias tem- | |
| peravit, nominatim arguens insolentiam sententiae aureas- | 5 |
| que litteras contra patrium morem. recitatae et Drusi | |
| epistulae quamquam ad modestiam flexae pro superbis- | |
| simis accipiuntur. huc decidisse cuncta ut ne iuvenis | |
| quidem tanto honore accepto adiret urbis deos, ingrede- | |
| retur senatum, auspicia saltem gentile apud solum inciperet. | 10 |
| bellum scilicet aut diverso terrarum distineri, litora et lacus | |
| Campaniae cum maxime peragrantem. sic imbui rectorem | |
| generis humani, id primum e paternis consiliis discere. | |
| sane gravaretur aspectum civium senex imperator fessamque | |
| aetatem et actos labores praetenderet: Druso quod nisi ex | 15 |
| adrogantia impedimentum? |