| Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imagi- | 3.60.1 |
| nem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum | |
| ad disquisitionem patrum mittendo. crebrescebat enim | |
| Graecas per urbes licentia atque impunitas asyla statuendi; | |
| complebantur templa pessimis servitiorum; eodem sub- | 5 |
| sidio obaerati adversum creditores suspectique capitalium | |
| criminum receptabantur, nec ullum satis validum impe- | |
| rium erat coercendis seditionibus populi flagitia hominum | |
| ut caerimonias deum protegentis. igitur placitum ut mit- | |
| terent civitates iura atque legatos. et quaedam quod falso | 10 |
| usurpaverant sponte omisere; multae vetustis superstitioni- | |
| bus aut meritis in populum Romanum fidebant. magnaque | |
| eius diei species fuit quo senatus maiorum beneficia, socio- | |
| rum pacta, regum etiam qui ante vim Romanam valuerant | |
| decreta ipsorumque numinum religiones introspexit, libero, | 15 |
| ut quondam, quid firmaret mutaretve. |