| Primi omnium Ephesii adiere, memorantes non, ut | 3.61.1 |
| vulgus crederet, Dianam atque Apollinem Delo genitos: | |
| esse apud se Cenchreum amnem, lucum Ortygiam, ubi | |
| Latonam partu gravidam et oleae, quae tum etiam maneat, | |
| adnisam edidisse ea numina, deorumque monitu sacratum | 5 |
| nemus, atque ipsum illic Apollinem post interfectos Cy- | |
| clopas Iovis iram vitavisse. mox Liberum patrem, bello | |
| victorem, supplicibus Amazonum quae aram insiderant | |
| ignovisse. auctam hinc concessu Herculis, cum Lydia | |
| poteretur, caerimoniam templo neque Persarum dicione | 10 |
| deminutum ius; post Macedonas, dein nos servavisse. |