| Proximi hos Magnetes L. Scipionis et L. Sullae | 3.62.1 |
| constitutis nitebantur, quorum ille Antiocho, hic Mithri- | |
| date pulsis fidem atque virtutem Magnetum decoravere, | |
| uti Dianae Leucophrynae perfugium inviolabile foret. | |
| Aphrodisienses posthac et Stratonicenses dictatoris Cae- | 5 |
| saris ob vetusta in partis merita et recens divi Augusti | |
| decretum adtulere, laudati quod Parthorum inruptionem | |
| nihil mutata in populum Romanum constantia pertulissent. | |
| sed Aphrodisiensium civitas Veneris, Stratonicensium Iovis | |
| et Triviae religionem tuebantur. altius Hierocaesarienses | 10 |
| exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro | |
| dicatum; et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque | |
| alia imperatorum nomina qui non modo templo sed duobus | |
| milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant. exim Cy- | |
| prii tribus <de> delubris, quorum vetustissimum Paphiae Veneri | 15 |
| auctor Aërias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae | |
| et Iovi Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, | |
| posuissent. |