| Auditae aliarum quoque civitatium legationes. quo- | 3.63.1 |
| rum copia fessi patres, et quia studiis certabatur, consulibus | |
| permisere ut perspecto iure, et si qua iniquitas involvere- | |
| tur, rem integram rursum ad senatum referrent. consules | |
| super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aescu- | 5 |
| lapii compertum asylum rettulerunt: ceteros obscuris ob | |
| vetustatem initiis niti. nam Zmyrnaeos oraculum Apol- | |
| linis, cuius imperio Stratonicidi Veneri templum dicaverint, | |
| Tenios eiusdem carmen referre, quo sacrare Neptuni effigiem | |
| aedemque iussi sint. propiora Sardianos: Alexandri victoris | 10 |
| id donum. neque minus Milesios Dareo rege niti; set cultus | |
| numinum utrisque Dianam aut Apollinem venerandi. petere | |
| et Cretenses simulacro divi Augusti. factaque senatus con- | |
| sulta quis multo cum honore modus tamen praescribebatur, | |
| iussique ipsis in templis figere aera sacrandam ad memo- | 15 |
| riam, neu specie religionis in ambitionem delaberentur. |