| Sub idem tempus Iuliae Augustae valetudo atrox | 3.64.1 |
| necessitudinem principi fecit festinati in urbem reditus, sin- | |
| cera adhuc inter matrem filiumque concordia sive occultis | |
| odiis. neque enim multo ante, cum haud procul theatro | |
| Marcelli effigiem divo Augusto Iulia dicaret, Tiberi nomen | 5 |
| suo postscripserat, idque ille credebatur ut inferius maiestate | |
| principis gravi et dissimulata offensione abdidisse. set | |
| tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, | |
| quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris | |
| simul et sodalibus Augustalibus ederent. censuerat L. Apro- | 10 |
| nius ut fetiales quoque iis ludis praesiderent. contra dixit | |
| Caesar, distincto sacerdotiorum iure et repetitis exemplis: | |
| neque enim umquam fetialibus hoc maiestatis fuisse. ideo | |
| Augustalis adiectos quia proprium eius domus sacerdotium | |
| esset pro qua vota persolverentur. | 15 |