| Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, | 3.74.1 |
| pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul | |
| temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur. ex quis | |
| Cornelius Scipio legatus praefuit qua praedatio in Leptitanos | |
| et suffugia Garamantum; alio latere, ne Cirtensium pagi | 5 |
| impune traherentur, propriam manum Blaesus filius duxit: | |
| medio cum delectis, castella et munitiones idoneis locis im- | |
| ponens, dux ipse arta et infensa hostibus cuncta fecerat, | |
| quia, quoquo inclinarent, pars aliqua militis Romani in ore, | |
| in latere et saepe a tergo erat; multique eo modo caesi aut | 10 |
| circumventi. tunc tripertitum exercitum pluris in manus | |
| dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae. nec, | |
| ut mos fuerat, acta aestate retrahit copias aut in hibernaculis | |
| veteris provinciae componit, sed ut in limine belli dispositis | |
| castellis per expeditos et solitudinum gnaros mutantem ma- | 15 |
| palia Tacfarinatem proturbabat, donec fratre eius capto re- | |
| gressus est, properantius tamen quam ex utilitate sociorum, | |
| relictis per quos resurgeret bellum. sed Tiberius pro con- | |
| fecto interpretatus id quoque Blaeso tribuit ut imperator a | |
| legionibus salutaretur, prisco erga duces honore qui bene | 20 |
| gesta re publica gaudio et impetu victoris exercitus concla- | |
| mabantur; erantque plures simul imperatores nec super | |
| ceterorum aequalitatem. concessit quibusdam et Augustus | |
| id vocabulum ac tunc Tiberius Blaeso postremum. |