| Nam Tacfarinas, quamquam saepius depulsus, repa- | 3.73.1 |
| ratis per intima Africae auxiliis huc adrogantiae venerat ut | |
| legatos ad Tiberium mitteret sedemque ultro sibi atque exer- | |
| citui suo postularet aut bellum inexplicabile minitaretur. | |
| non alias magis sua populique Romani contumelia indoluisse | 5 |
| Caesarem ferunt quam quod desertor et praedo hostium more | |
| ageret. ne Spartaco quidem post tot consularium exerci- | |
| tuum cladis inultam Italiam urenti, quamquam Sertorii at- | |
| que Mithridatis ingentibus bellis labaret res publica, datum | |
| ut pacto in fidem acciperetur; nedum pulcherrimo populi | 10 |
| Romani fastigio latro Tacfarinas pace et concessione agro- | |
| rum redimeretur. dat negotium Blaeso ceteros quidem ad | |
| spem proliceret arma sine noxa ponendi, ipsius autem ducis | |
| quoquo modo poteretur. et recepti ea venia plerique. | |
| mox adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belli- | 15 |
| geratum. |