| Isdem diebus Lepidus ab senatu petivit ut basilicam | 3.72.1 |
| Pauli, Aemilia monimenta, propria pecunia firmaret ornaret- | |
| que. erat etiam tum in more publica munificentia; nec Augu- | |
| stus arcuerat Taurum, Philippum, Balbum hostilis exuvias | |
| aut exundantis opes ornatum ad urbis et posterum gloriam | 5 |
| conferre. quo tum exemplo Lepidus, quamquam pecuniae | |
| modicus, avitum decus recoluit. at Pompei theatrum igne | |
| fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod | |
| nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine | |
| Pompei. simul laudibus Seianum extulit tamquam labore | 10 |
| vigilantiaque eius tanta vis unum intra damnum stetisset; et | |
| censuere patres effigiem Seiano quae apud theatrum Pompei | |
| locaretur. neque multo post Caesar, cum Iunium Blaesum | |
| pro consule Africae triumphi insignibus attolleret, dare id se | |
| dixit honori Seiani, cuius ille avunculus erat. ac tamen res | 15 |
| Blaesi dignae decore tali fuere. |