| Incessit dein religio quonam in templo locandum | 3.71.1 |
| foret donum quod pro valetudine Augustae equites Romani | |
| voverant equestri Fortunae: nam etsi delubra eius deae | |
| multa in urbe, nullum tamen tali cognomento erat. repertum | |
| est aedem esse apud Antium quae sic nuncuparetur, cun- | 5 |
| ctasque caerimonias Italicis in oppidis templaque et numi- | |
| num effigies iuris atque imperii Romani esse. ita donum | |
| apud Antium statuitur. et quoniam de religionibus tractaba- | |
| tur, dilatum nuper responsum adversus Servium Maluginen- | |
| sem flaminem Dialem prompsit Caesar recitavitque decretum | 10 |
| pontificum, quotiens valetudo adversa flaminem Dialem in- | |
| cessisset, ut pontificis maximi arbitrio plus quam binoctium | |
| abesset, dum ne diebus publici sacrificii neu saepius quam | |
| bis eundem in annum; quae principe Augusto constituta | |
| satis ostendebant annuam absentiam et provinciarum admi- | 15 |
| nistrationem Dialibus non concedi. memorabaturque L. | |
| Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum Postumium | |
| flaminem attinuisset. ita sors Asiae in eum qui consularium | |
| Maluginensi proximus erat conlata. |