| Post auditi Cyrenenses et accusante Anchario Prisco | 3.70.1 |
| Caesius Cordus repetundarum damnatur. L. Ennium equi- | |
| tem Romanum, maiestatis postulatum quod effigiem principis | |
| promiscum ad usum argenti vertisset, recipi Caesar inter reos | |
| vetuit, palam aspernante Ateio Capitone quasi per liber- | 5 |
| tatem. non enim debere eripi patribus vim statuendi neque | |
| tantum maleficium impune habendum. sane lentus in suo | |
| dolore esset: rei publicae iniurias ne largiretur. intellexit | |
| haec Tiberius, ut erant magis quam ut dicebantur, perstitit- | |
| que intercedere. Capito insignitior infamia fuit quod humani | 10 |
| divinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes | |
| dehonestavisset. |